- COLLOQUIA
- COLLOQUIAin Conviviis olim, praeter Cantus, de quibus suô locô, adhibita, lepida erant et venustate appetibilia et sine affectatione arguta; non accersita, sed, ut sese res dabant, opportune nascentia; qualia progignit hilaritate inixta doctrina et gravibus inserti mores suaves et iucundis temperata seria. Cuiusmodi sermo doctus interdum ipsilyae Apollinis praelatus est, Plutarch. Sympos. 2. Probl. 7. Agitabantur autem inprimis quaestiones, quibus nomen μνημονίοις et κυλικίοις; enthymemata videl. quaedam lepida, minuta, arguta, atque, ut Gellius ait, florentem vinô animum lacessentia. Et haec quidem auctore Polluce, l. 6. c. 19. duûm fuêre generum, ἀίνιγμα et γρίφος: quae qui solvisset, huic partes e carnibus dabantur, qui solvere nequiret, is poculum muriae seu salsuginis ingratiis ebibebat. Porro hae quaestiones erant super qualiber re: plurimum super cibis et eduliis, cuiusmodi sunt plurimae illae, apud Athenaeum et Xenophontem Conviv. Saepe super amore et amica cuiusque, cuiulmodi haec apud Athenaeum, cur amator dominae fores corinis ornet? Item, Cur rosam, aliosque flores ei offerat? et vicissim. It. cur icunculae dominae similiter redimiantur? apud Plutarch. Ε᾿ρωτ. ut alia omittam. Vide Car. Paschalium, Coromar. l. 2. c. 4. et. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.